- HUNGENIUS
- HUNGENIUSRamus illustris Comitum Solmensium, in Germ. Familiae, ab arce cogn. dictus est. Cum enim Otho, communis omnium, qui hodie supersunt. Comitum solmensium, pater Decessisset, A. C. 1409. maior eius fil. Bernardus Braunfelsinam lineam orsus est, fratre Ioh. Lichensis et Laubachiae lineae auctore. Prior, Braunfelsina nempe, iterum in tres ramos divisa est, Braunfelsinum, Hungensem et Greiffenstenium, e quibus medius sic habet. Bernardus Com. de Salms in Braunfels, qui Obiit A. C. 1459. ex Elisabetha Isenburgica, (filia Ioh. Comitis) Othonem genuit, Defunctum A. C. 1504. cui ex Anna Nassovia (filia Ioh. Com. Nassoviae Wissbad) genirus Bernardus Decessit A. C. 1547. suscepto ex Margaretha Hennebergica (filia Vilhelmi Principis, Exstinctâ A. C. 1510.) fil. Philippo, Defuncto A. C. 1544. quo et Annâ Falckenburgiâ (filiâ Othonis Comitis) nat. Conradus, Decessit A. C. 1592. pater ex Elisabetha Nassovia Reinhardi, qui Defunctus A. C. 1630. ex Elisabetha Rhingravia (filia Adolphi Henrici Com. Sylv. et Rheni in Daun) reliquit fil. Mauritium Com. Solmensem etc. Lineae Brainfelsinae in Hungen, cui uxor obtigit Florentina filia Ioh. Wolfardi Dn. de Brederode. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobilit. Europ. Part. I. p. 151. ut et in Ind.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.